- ANTONIUS Chandaeus
- ANTONIUS ChandaeusBaro de Sadeel, antiquâ 'nobilitate in Segusianis ortus, Chabotis, domô maternâ, et Matisconensis agri castellô, in consinio Galliae et Sabaudiae siro; ex illustri et antiqua Chandaeorum gente. Henrici Navarrae Regis, qui postmodum Galliae regnô feliciter potitus est, praeceptor, Genevae ex febre hectica, an. aetat. 57. a Nato Christi 1591. cum scribendo et docendo totos 36. ann. insumpsisset, obiit, Theologus insignis. Opera eius uno vol. in fol. prodierunt Genevae, A. C. 1614. in quibus genus dicendi lene ac simplex, sine illecebris, sine fuco, nec tamen sine facundia, sine arte, ut rerum utilitas ac doctrina, cum eloquii splendore certaret; nec brevitas obscuritatem, nec prolixitas taedium pareret. Melch. Adami in vitis Theolog. Hunc satum velut ipsius Dei manu excultumque, scribit Lectius in vita eius. Primo Zamariel, dein Sadeel dici voluit. Bucholc. Plura in Elogiis Anton. Teissier. Part. 2.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.